AURANTIA

AURANTIA
AURANTIA
pro Auratis, et Aurans, pro Aurato, infimae Latinitati; quod vere aurei coloris sint. Ut frustra sint, qui ab Arantia urbe id nomen deducunt, in quam primum volunt mala aurea ab Hercule inlata, quum ab hesperidibus rediret. Nomen einem Aurantium malorum vel Arantiorum, fero admodum auditem est, cum nulla amplius Arantia aut Philus, uti postmodum urbs illa dicta, superesset. Pro Auratis ergo primum aurantia, dein Arantta, et Inarantia dicta sunt; unde Italicum Nerancio, et recentiorum Graecorum Νεραντζιον. Quod Scholiastes Nicandri Μηδικὸν μῆλον, Medicum Malum interpretatur. sed cum Aurantia no stra vere sint aurei coloris, citrea vero vel citrones, flavi dilutioris; si sequimur differentiam, quae vulgari et hodiernâ horum vocabulotum notione signatur, Aurantia hodierna fuerit Veterum Ε῾ςπερὶς, Hesperium malum; citro vero noster, Medicum malum antiquorum. Adde, quod in citro longa facies, et ovata; in aurantio forma orbicularis: spinae multae et robustae et acutae in illo, quae breves admodum tenuesque in isto. Arbor quoque citri parva est, aurantii magna et culilibet alii malo non cedens: unde domaos decorare dicta Plinio l. 13. c. 16. Iam einem tum in Italia plantari intra domos consuevit, umbrae et ornamenti gratiâ. Verum ibi citrum vocat, diversam tamen, ab Assyria seu Media. nempe postquam Medica mala in Graeciam importata fuerunt, et e Graecia in Italiam invecta, ob similitudinem cum aureis et Hesperiis malis, citrea etiam dici coeperunt: quô nomine Hesperidum mala apud Romanos ante veniebant. Donec usu invalescente factum, ut citreorum nomen Medicis et Assyriis pomis veluti proprium maneret, Hesperidum eutem mala, Aurea, Aurantia et Inaurantia vocari inciperent.
Prius vero Hespetidum mala, (ex Africa, ubi Hesperidum horti, allata) nota fuisse et Graecis, quam Medica vel Citrae, hinc patet, quod inter symbola et initia Dionysii mysteriorum Orpheo iamrecensentur, apud Clementem,
Κω???νος καὶ ῥόμβος καὶ παίγνια καμπεσίγυια;
Μῆλά τε χρυσέα καλὰ παῤ Ε῾ςπερίδων λιγυφώνων.
Et Ε῾ςπερίδας, h. e. Hesperidum mala, apud Laconas Diis apponi solita, Timachidas et Aristocrares in Laconicis scripserunt. At Medicum malum e Petside vel Media in Graeciam sero admodum allatum est, nec nisi mediae Comoediae Poetarum aevô, ut ex Antiphanis Boeotia liquet. Interim non esitatum Graecis pomum Aurantium, unde illi Ε῾ςπερίδας interpretantur ἀβρωτα μῆλα καὶ εὔοσμα non apta ad esum, fragrantia tamen. Quod et Plin. confirmat d. l. pomum in arcis condi et vestibus interici, ut odorem inde caperent, apud Romanos consuevisse, referens. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 954. et seqq. ut et infra, ubi de Citreis et Hesperidum malis. Idem Salmas. Gallis Aurantium pastellum, vulgo Orange pastel, eum colorem vocari, qui corceus est, in rubrum vel coccinum vergens quique recentioribus Graecis φοινικοπάςτελλον, quasi punicoum pastellum dicitur, p. 1331. De Aurantiis malis, sic Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 36. Maxime colorem auri fulvi referunt, cortice aromata mire redolent, subamarô sapore linguam et palatum vellicante, unde colligimus, plus iis inesse caloris, quam citriis. Dulciarii corticem exsiccatum saccharô obducunt, frigescenti ac languido ventriculo remedium optimum: succosa vero eius pars, acidô, dulci, aut mixtô sapore distinguitur, qui vires obtinent diver sas pro qualitatis suae ratione; ut dulciora ceteris magis calefaciant, alia magis minusque refrigerent, prout magis ad dulcedinem accedunt. Quocirca febricitantibus, ad sitim exstinguendam, optime exhibentur acida, vel mixti saporis, quorum etiant sucus, pro intinctu suavissimo in delicis passim. Vide quoque infra Aurea poma.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Aurantĭa — (Kaisergelb), das Ammoniaksalz des Hexanitrodiphenylamins (NO2)3C6H2.NH.C6H2(NO2)3 entsteht bei Einwirkung von Salpetersäure auf Diphenylamin, bildet ein ziegelrotes Pulver, löst sich in Wasser und färbt Seide, Wolle und Leder orange. Es soll auf …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Aurantia — Strukturformel Allgemeines Name Dipikrylamin Andere Namen 2,2,4,4,6,6 Hexanitrodiphen …   Deutsch Wikipedia

  • aurantia — URÉCHE, urechi, s.f. I. 1. Fiecare dintre cele două organe ale auzului şi echilibrului, aşezate simetric de o parte şi de cealaltă a capului omului şi mamiferelor, alcătuite dintr o parte externă, una mijlocie şi una internă. ♢ expr. A fi numai… …   Dicționar Român

  • Aurantĭa immatūra — Aurantĭa immatūra, unreife Pomeranzen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • aurantia — au·ran·tia (aw ranґshə) an orange coal tar stain, the ammonium salt of hexanitrodiphenylamine; used in staining mitochondria …   Medical dictionary

  • aurantia — au·ran·tia …   English syllables

  • aurantia — ȯˈranch(ē)ə noun ( s) Etymology: New Latin, from Latin aurant , aurans (present participle of aurare to gild, from aurum gold) + New Latin ia more at oriole : a poisonous red brown crystalline alcohol soluble dye C12H8 …   Useful english dictionary

  • Argiope aurantia — Argi …   Wikipédia en Français

  • Passiflora aurantia — Systematik Rosiden Eurosiden I Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • Argiope aurantia — Black and Yellow Garden Spider Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”